Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

-- F31r --

(1) Angustia temporis coarctatus scribere, quae volebam, non potui, sed tantum brevissime notifico reverentiae vestrae traditam mihi fideliter ab harum relatore epistulam suam, uti candidam, ita affectum fraternae benevolentiae non obiter spirantem. (2) In qua quod de raritate ad me datarum tangitur, non est, quod reverentiam vestram sollicitam habeat; neque nam ego maiorem in scribendo sedulitatem aut frequentiam hactenus ostendi, quamvis non tam vitio meo, quam temporis ut plurimum et opportunitatis defectu. (3) Consuetudinis nostrae et amicitiae veteris interim oblitus numquam sum nec verificari de nobis velim illud tritum: qui procul ex oculis, hic quoque mente procul.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic