Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Merces in Halensibus nundinis mense superiori coemptae sabbatho pentecostes primum dolio satis grandi advectae sunt, quod ego iam reseratum peroptarem, ad extrahendum inde pannum nigrum, quem pro cucullis iam plures praestolantur. (5) Quodsi reditum reverendissimae pietatis vestrae praeter omnium nostrum spem et opinionem denuo diutius retardari contingeret, supplicatum irem pro gratiosa licentia vas praedictum interim aperiendi et paucula, quae pro conventu tunc comparaveram eximendi, salvis per omnia reliquis et intactis permansuris.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic