Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(6) Tempestates hoc anno vigiles ac providos faciunt aedituos, quippe quae tam subito interdum et inopinato ingruentes excidium segetibus intentarent, ni campanarum pulsu et consuetis ecclesiae benedictionibus tempestive arcerentur. (7) In districtu Özensi grando non ita pridem gravem agris ruinam intulit, ita ut multi, praesertim monticolae, siliginem prope totam solo tenus demetere ac novam posteris diebus sementem iacere sint coacti. (8) Apud nos nuper in solemnitate mysterii eucharistici ante meridiem durante adhuc processione tempestas satis horrida supervenit, quae tamen sine pluvia et grandine brevi desiit, tonitru tantum et fulgure minax.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic