Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
486. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 27. April 1666
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Bruder Gottfried aus Kaisheim möchte unbedingt zum
Priester geweiht werden. Dabei wird ihn Abt Haas in seinem Ansinnen nicht
unterstützen, was ihn nicht davon abzubringen scheint. Auch Prior Stephani schickt
Gottfrieds Briefe nur mit Widerwillen ab. Vielleicht werden diese Briefe in Zukunft
einfach unterdrückt werden müssen.
Ad abbatem Caesariensem, 27. Aprilis anno 1666, nomine reverendissimi.
Reverendissime in Christo praesul, colendissime et observandissime domine domine
(1) Fatigari reverendissimam amplitudinem vestram importuno calamo fratris sui
Gotefridi ad fastigium sacerdotii praepropere aspirantis pronissime credo; (2) et
sane ipsus ego mirari vix satis possum huius iuvenis genium, quod recenti plaga
nondum persanata neque obducta adhuc cicatrice, salva sibi esse omnia existimat ac
dignitatis sacerdotalis praerogativam quasi ex iure sibi iam deberi somniat. (3)
Importunus, fateor, fuit et mihi, dum binis iam vicibus pro intento suo aucupando
commendatitias a me extorquere nitebatur, -- F223v -- quas tamen obtinebit numquam. (4)
Scio etiam patrem priorem[ERROR: no reftable :] patrem priorem] Gemeint ist Pater Benedikt Stephani
selbst. meum ipsius epistulas non nisi invitum obsignare
cedentem molestis eius occursationibus. (5) Quodsi impetum huius fratris in
reiterandis eiuscemodi odiosis scriptionibus alia via sufflaminare non potuero,
medio suppressionis utar litterasque illius de tali argumento loquentes ad tenebras
amandabo. (6) Neque etiam intermittam eundem a pervicaci sua impressione validius
dihortari. (7) Interea reverendissimae amplitudini vestrae a Phoenice reviviscente,
qui Christus est, felicissimum pascha precor et pacem tum huius temporis, tum illam,
quae exsuperat omnem sensum.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|