Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Aedes porro meas Oenipontanas inquilinus earum modernus, perillustris dominus comes a Königsegg,[ERROR: no reftable :] perillustris ... Königsegg] Gemeint ist Johann Georg Königsegg, Graf zu Aulendorf und Staufen. Er war Präsident des Geheimen Rates 1663-1665, vgl. Seeber 1977, 23f. supremus aulae praefectus et arcani consilii director, quaquaversum ita occupavit et replevit, ut ipsus ego, cum negotia Oenipontum me trahunt, vix aliquo illarum conclavi gaudere possim atque adeo in propria domo patronus non sim neque

-- F203r --

proinde ullum in ea pro reverendissimae amplitudinis vestrae sacra supellectile tutum conditorium scirem. (7) Veniam ergo dabit reverendissima amplitudo vestra, quod pro votis gratificari non possim. (8) Deus interim omnipotens mediante militari manu imperii periculum tam grande a reverendissimae amplitudinis vestrae coenobio clementer velit avertere. (9) Dabam ex Stambs ultimo Ianuarii die anno 1664.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic