Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Ceterum quod ad monasterii mei solitudinem quasi litus securum et anchoram reverendissima amplitudo vestra unum alterumve suorum ingravescente periculo destinare intendat, equidem ex vinculo religiosae caritatis antiquo ordinis foedere ad aperiendam hospitalitatis ianuam tam me obligatum quam promptum paratumque libens ostenderem, nisi vires accisae essent. (4) Nam praeterquam quod religiosorum meorum numerus hoc temporis auctior sit, quam a triginta retro vel quadraginta annis umquam fuerit, messis proxima praeterita apud nos admodum curta et arcta fuit, ut conventui familiaeque alendis usque ad futuras aristas vix suffectura timeatur. (5) Addo iam alios etiam praesules in eventum pro hospitii gratia sese insinuasse, quos inter reverendissimus dominus abbas Caesariensis,[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Caesariensis] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. qui ut monasterii mei visitator ex antiquo paternitatis iure propius me contingit, ita prae omnibus aliis divertendi libertatem sibi deposceret.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic