Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Heri parochus in Silz secreto et amice mihi communicavit duas epistulas, quibus ipsi a decano Flaurlingensi iterata vice iniungitur, ut inquirat

-- F21v --

vel exploret, num bulla iubilaei ac simul mandatum, ut vocant, quadragesimale in Stambs pro foribus ecclesiae sancti Ioannis affixa fuerint, necne, eo quod hoc dominus Perkhofer omnimodis rescire percupiat, fortassis pro aliquo actu subiectionis interpretaturus, si ea a decano nobis transmissa, ad publicam notitiam exposita atque praefato modo a nobis affixa cognoscat. (8) Ceterum ego bullam quidem iubilaei, non prout impressam typis a decano acceperam, sed calamo (servatis servandis et mutandis mutatis) sub nomine et auctoritate reverendissimi abbatis in Stambs per scribam nostrum transcriptam publicavi; mandatum vero quadragesimale ex hypocaustulo prioratus mei nec vel pedem prorepsit umquam, nedum ad fores ecclesiae pervenit, imo id in Stambs praeter meam personam nullus hominum vidit vel legit. (9) Ac hisce me et reliquum coetum reverendissimae pietati vestrae demisse commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic