Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Vicarius in Umbhausen, ut ex oretenus mihi nuper loquente intellexi, intendit et optat archiconfraternitatem sanctissimi rosarii apud suos introducere, cui proposito consentire ait totam parochianorum communitatem, qui omnino precibus urgeant et hortando apud se instent, ut id in effectum deducat, universos sumptus, qui impendendi fuerint, soluturi, salvo per omnia ecclesiae patrimonio. (5) Quia tamen is sine iam dicti collatoris et domini directi praescitu atque assensu nihil prorsus (prudentior hac in re vicario Miemingensi) aggredi vel incipere cogitet, humaniter me rogavit, ut suus apud reverendissimam pietatem vestram interventor essem, quatenus tam pio illorum intento non contradicere, sed magis (beatissimae Virginis cultui promovendo) gratiose flagitantibus consensum tribuere dignaretur. (6) Ego vero ne in re, quae citra praeiudicium ecclesiae illius et cum iurium parochialium indemnitate consistere forsitan difficulter esset, me interponere, suasi eidem, ut apud reverendissimam pietatem vestram super tali propositio litteras supplicaret.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic