Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quas nudistertius ad reverendissimam pietatem vestram dedi, ob temporis, quo arctabar, angustiam abbreviatas feci pluribus, quae alioqui insinuare cupiebam, praetermissis; quibus tamen adhuc intimandis, ne excidant, praesens occasio valde extitit opportuna. (2) Volumen grande de rebus Tyroleos,[ERROR: no reftable :] de rebus Tyroleos] Um welche der frühen Darstellungen der Tiroler Geschichte es sich handelt (Max Sitticus Freiherr von Wolkenstein, Mathias Burglehner, Jakob Andrä von Brandis) ist unklar, vgl. Egger 1867. pro eo ac iussus fueram, quattuor amanuensibus describendum distribui; qui tametsi gnaviter in opere desudent et horis, quas a choro et altari vacuas habent, suis singuli calamis ferias vix aut raro concedant, de complendo tamen ad praestitutum paschatis terminum tam vasto opere plerique desperant. (3) Necessarium proinde esse videtur, ut quintum eis scriptorem adiungam fratrem Christophorum Häring[ERROR: no reftable :] Christophorum Häring] Vgl. >Album Stamsense Nr. 446. monendum a me prius, ut diligentia solito maiore adhibita correcte scribere studeat et emendate.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic