Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas nudistertius ad reverendissimam pietatem vestram dedi, ob temporis, quo
arctabar, angustiam abbreviatas feci pluribus, quae alioqui insinuare cupiebam,
praetermissis; quibus tamen adhuc intimandis, ne excidant, praesens occasio valde
extitit opportuna. (2) Volumen grande de rebus Tyroleos,[ERROR: no reftable :] de rebus Tyroleos] Um welche der
frühen Darstellungen der Tiroler Geschichte es sich handelt (Max
Sitticus Freiherr von Wolkenstein, Mathias Burglehner, Jakob Andrä von
Brandis) ist unklar, vgl. Egger
1867. pro eo ac iussus fueram, quattuor amanuensibus
describendum distribui; qui tametsi gnaviter in opere desudent et horis, quas a
choro et altari vacuas habent, suis singuli calamis ferias vix aut raro concedant,
de complendo tamen ad praestitutum paschatis terminum tam vasto opere plerique
desperant. (3) Necessarium proinde esse videtur, ut quintum eis scriptorem adiungam
fratrem Christophorum Häring[ERROR: no reftable :] Christophorum Häring] Vgl.
>Album Stamsense Nr. 446. monendum a me prius,
ut diligentia solito maiore adhibita correcte scribere studeat et emendate.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|