Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Triste nuntium de morte perillustris ac generosae comitissae Veronicae [ERROR: no reftable :] Veronicae] Gemeint ist Veronika Fugger, von der ep. 38 die Rede war. tristis valde accepi, cuius piis manibus trino missae sacrificio mox parentavi. (6) Doleo sane patronam tam nobilem, cuius amicitia tam sero se mihi insinuavit, adeo prope amisisse; haud dubie fautricem, si vita ei superstes fuisset, optimam et constantem habiturus fueram. (7) Id, quod mihi polliceri posse videbar ex eius familiarissimis litteris, mense Decembri ad me datis, in quibus sub finem rogabat, ut se tamquam filiam et amicam semper agnoscerem et in precibus meis Deo commendarem. (8) De officii, quo reverenda admodum dominatio sua non dudum adhuc defungebatur, ultronea cessione, non est, nisi quod gratuler memor vulgaris illius sed verissimi verbi, quo beatus praedicatur ille, qui procul negotiis.[ERROR: no reftable :] beatus ... nagotiis] Anspielung auf den berühmten Horazvers beatus ille, qui procul negotiis (Epo. 2,1). Atque haec raptim cum fraterna et intima salute.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic