Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Responsum quoddam super receptione epistulae suae atque psalteriorum reverenda admodum dominatio vestra indubie iam pridem a me expectarit, sed certe hactenus me scribere etiam percupientem occasio fere defecit, quia vel diversis aliis negotiolis distinebar vel baiulus, qui meas deferret, praesto non erat.

-- F20r --

(2) Coronas duodenas candidas in altari sanctissimi rosarii benedictas salvas recepi omnes, e quibus unam atque alteram inter conventuales nostros iam dispertii. (3) Earum pretium, quod mihi nuper intimatum fuerat, integrum iam exsolvisse vel certe in praesens refundere par erat, at quia occasionem nancisci spero, qua coram me sistere et nomen contractum ipse expungere valeam, reverenda admodum dominatio vestra interim debitorem me sustineat et de satisfactione sibi adhuc praestanda ne diffidat. (4) Schedas perpetui rosarii duas supra triginta distribui; eorum porro, qui illas susceperunt, nomina, patriam et horas sorte tractas Deo volente post pascha, ubi numerum aliquantisper auxero, admodum reverendae dominationi vestrae ordinate perscribam.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic