Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Proinde si Deus, a quo omnia nostra pendent, votis annuerit, fixum mihi est ad diem praestitutum in coenobio Caesariensi certo comparere, et quia currum nivosa itinera forsitan sufflaminare ac remoram pergenti inicere possent, eques venire constitui. (5) Id quod reverendissimae pietati vestrae hisce, ut petebatur, significare volebam vicissim precatus, ut, si forte ex parte eiusdem amplissimae dominationis vestrae insperatum aliquod impedimentum praedictis rebus obeundis interveniret, mature desuper praemonear, ne sumptuoso itineri frustra me dedam. (6) Supremum Numen interea reverendissimae pietatis vestrae optima consilia et proposita secundis successibus fortunet! (7) Dabam ex Stambs pridie magnae matris ac Virginis sine labe concepta, hoc est 7. Decembris anno 1660.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic