Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Futura benedictionis meae solemnia, quae ego quidem ad dominicam gaudete suscipere gestiebam, reverendissimae pietatis vestrae prudenti consilio in diem Epiphanorum reici ac differri

-- F177r --

tantum abest mihi, ut displiceat, ut id pergratum omnino habeam ratumque duplici ex capite: (2) primo, quod serenissimi archiduces nostri[ERROR: no reftable :] serenissimi ... nostri] Gemeint sind Erzherzog Ferdinand Karl und seine Gattin Anna de’ Medici. hoc temporis in vicinia monasterii mei venationibus intendant permansuri, ut rumor est, in Telfs et aliis locis circumiacentibus ad ipsas usque nativitatis dominicae sacratas ferias, de quorum inopinato occursu atque extemporanea ad monasterium diversione numquam securus in eventum semper paratus stare cogor. (3) Deinde, quod videam per revrendissimae pietatis vestrae vigilantem sollertiam duos, ut aiunt, parietes una fidelia dealbari,[ERROR: no reftable :] duos ... dealbari] Zum Sprichwort vgl. Noten zu ep. 124. dum et mihi (immerito capiti) insignia pontificalia publico ritu conferre et simul de negotiis ordinis ad futurum generale capitulum promovendis in consessu reverendissimorum coabbatum provide deliberare intendit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic