Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(9) P.S.: Quia certo auguror reverendissimum dominum Mulbrunensem [ERROR: no reftable :] dominum Mulbrunensem] Gemeint ist Abt Bernardin Buchinger von Maulbronn (vgl. Ludwig 1984). in hoc conventu sollicitaturum refusionem expensarum, quas anno 1651 fecerat eundo ad capitulum generale, reverendissimae pietati vestrae pro informatione sequentia indicanda censui. (10) Primo eundem reverendissimum dominum abbatem, praeterquam quod nihil sciatur Cistercii pro congregatione nostra egisse vel profecisse, in Gallias profecturum fuisse suomet motu proprio, tum ob citationem (ut ipsemet mihi scripsit) illustrissimi domini generalis,[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... generalis] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. tum ad cohortationem reverendissimorum dominorum Lucellensis et Sanct-Urbanensis abbatum, etiamsi a congregatione nihil commissionis accepisset, ut adeo, si refusio facienda veniat, congregatio non in totum, sed tantum in partem teneatur. (11) Secundo quod pro instantia sua satisfactionem tempestivius non acceperit, culpa ipsius propria evenisse, ut qui a capitulo Danuwerdano, in quo sportulas pro ipso colligere intenderamus, legitime vocatus sua sponte se subtraxerit. (12) Tertio in computo sive calculo, quem super hac Gallica itineratione mihi transmiserat, reperiri nonnulla, quae praecise propriam ipsius personam concernant, ut est coëmptio novi pilei, ocrearum etc. (13) Talia nam in usum et commodum illius privatum cessere. (14) Quarto cum compensatio praestanda videbitur, eam non solos trium provinciarum abbates, qui Danuwerdae ad capitulum oboedienter comparuerunt, luituros, sed etiam Helvetios et Alsatas in concursum trahendos, utpote profectione illa iam expedita, antequam de conventu Danuwerdano cogitatum.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic