Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(5) Quam ob rem reverendissimam pietatem vestram hisce perquam officiose rogatum eo, quatenus in solatium et sublevamen infirmitatum mearum in proximo conventu inter honoratissimos dominos coabbates partes meas meique monasterii agere peramice digentur meoque nomine super negotiis ordinis et congregationis conferre consilia deliberare ac causas promovere velit. (6) Quem in finem quia in novis statutis quaedam difficilia, quaedam vero minus explicata deprehendi, utraque in puncta et paragraphos congesta hic simul transmitto, quae vel a reverendissima pietate vestra resolvi vel, si eidem necessarium visum fuerit, etiam in capitulo non solum proponi, sed et ventilari et categoricis resolutionibus enodari poterunt. (7) Ego interim dum intra domesticos cogor haerere parietes, reverendissimae pietati vestrae salvum angeli tutelaris conductum animitus apprecor et pro totius capituli tam fortunato auspicio quam felici terminatione divinum Numen

-- F151v --

precibus et sacrificiis implorare non desisto. (8) Dedi ex monasterio Stambsensi feria tertia paschatis seu 15. Aprilis.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic