Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Semper quidem studui inter filios oboedientiae computari et nihil laboris pro congregationis nostrae emolumento subterfugere, qua in propensione etiam nunc et deinceps fideliter perstare desidero. (2) Ceterum cum nunc ad provincialia ordinis comitia Uberlingam evocor, quasi inter sacrum et saxum[ERROR: no reftable :] inter ... saxum] Zum Sprichwort vgl. Noten zu ep. 296. constitutus, modum ac viam implendae oboedientiae non invenio.[ERROR: no reftable :] non invenio] Vgl. >Primisser cap. 42 § 48 Ceterum tamen arthriticis doloribus ita iam affectus fuit, ut maioribus negotiis impar ad capitulum nationale hoc anno IV Nonas Maii Uberlingae coeptum comparere non posset. Commisit ergo vices suas Georgio Caesareensi. Praesedit ei Thomas Salemitanus tamquam totius congregationis generalis. Adfuere praeterea abbates sedecim. Statuerunt inter alia, ut breviarium et missale novum introducerentur, ut carnium esus diebus Mercurii indispensabilis sit, ut usus organi iis dumtaxat diebus, quibus hymnus angelicus in missa dicitur, permittatur. Confirmata sunt haec statuta ab archipraesule Claudio VIII Kalendas Iunii eodem anno. (3) Nam spiritus quidem in me promptus est, caro autem nimis infirma. (4) Etsi nam cetera utcumque sanus sum, genua tamen et pedes omnino labascunt meque a dimidio circiter anno ad iterandum quocumque modo penitus inhabilem iam reddiderunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic