Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quae super statu valetudinis meae in proximis[ERROR: no reftable :] in proximis] Gemeint ist ep.
29. ad reverentiam vestram perscripsi, eadem (aut certe vix
aliud) in praesens quoque denuntio, nisi quod indispositio illa, quam hactenus
scyathicam esse credideram, nunc ob nimiam diuturnitatem iudicio et sententia
medici[ERROR: no reftable :]
sententia medici] Stephanis Arzt zu dieser Zeit war Paul Weinhart d.Ä.,
den er im Gegensatz zum Stamser Bader sehr schätzte.
anonyma sit atque incognitum quoddam rheumatis genus vocitetur. (2) Sed non crux
haec (siqua est aut ita appellari meretur) prorsus non me deicit, cum saltem
de die nihil singularis molestiae persentiscam, quidquid sit de noctibus, quarum
plures fere, si bene recolo, dolorosis vigiliis quam suavi somno per trimestre
traduxi.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|