Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Prima huius mensis purgatione medica e nostris usi sunt patres de choro
subprioris,[ERROR: no reftable :] subprioris] Gemeint ist Pater Matthaeus Wilhalm (vgl.
Album Stamsense Nr. 431). contenti partim cremoribus Tartari cum diagridio, partim pulvere Diaturb, citra
admixtionem sacchari nunc recens confecto, partim denique potionibus e foliis sennae
atque rhabarbaro. (2) Eisdem hodie vena aperietur, utinam felici tam incisoris quam
secandorum iussu. (3) Ego cum aliis octo fratribus mei chori pharmacum sumam proxima
sabbati die phlebotomiam instituturus decimo huius. (4) Quodsi excellentia vestra
peculiarem aliquam medicinam naturae meae catarrhosae congruam praescribere velit,
eam lubens acceptabo. (5) Reliqui aliud purgationis genus praeter supra memorata non
deposcunt, exceptis fratre Georgio Nuspaumer et Georgio Randolt converso, quorum
ille ob crebras, quas patitur, capitis destillationes pillulas capitales exspectat,
iste vero, quia surdaster, oleum ab excellentia vestra promissum auriculae meatibus
guttatim instillandum praestolat, quae ex pharmacopolio Oenipontano comparata per
harum latorem commode transmitti poterunt.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|