Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(6) Ad mei porro corporis statum quod attinet, tertius heri iam mensis impletus est, ex quo indispositione illa, quam pridem excellentiae vestrae notificavi, affligor, quae sive scyathica sit, sive alia quaecumque affectionis species, molestiam certe non parvam ingerit. (7) Forsan non obfuerit, adhuc semel in pede venam aperiri vel illam, quae mihi nuper ad mi

-- F15v --

nimum eiusdem digitum incisa est, vel certe venam dorsi infra maximum pedis digitum existentem. (8) Quidquid excellentia vestra desuper consuluerit, promptus exsequar. (9) Sin et hoc medium nihil effecerit, adhibebo tandem, quod mihi dominatio sua dudum oretenus suasit, balneum fontanae calefactae cum immisso sacculo de lignis iuniperi minutim concisis. (10) In eo tantum haesito, utrum sacculus novis et recentibus lignis toties inferciendus, quoties balneum usurpatur, an vero eadem in plures vices adhiberi possint. (11) Hoc dum scire gestio, precor interim, ut excellentia vestra (cuius praesentia phlebotomiae nostrae esset optatissima) in coetu suorum dies tranquillos et laetos diutissime agat.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic