Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Posteaquam per resignationem reverendi domini Andreae Gargiter [ERROR: no reftable :] Andreae Gargiter] Vgl. Primisser cap. 42 § 37 Umbhusanae curatia se abdicavit Andreas Gargiter. Huius in locum Iosephus Cazelorus postridie Idus Maias nec multo post Nicolaus Sulzenbacher suffectus est. beneficium curatum ecclesiae Umbhusanae vocare contigit, nihil prius reverendissimo domino abbati meo [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... meo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. fuit, quam ut de idoneo populi duce ac pastore proxime sufficiendo prospiceret. (2) Nec diu ab evulgata dictae resignationis fama adfuere competitores, qui viduatam illam eccelsiam in sponsam ambirent, quos inter reverendus et perdoctus Iosephus Cazelohr, cooperator in Telfs, palmam aliis praeripuit atque a reverendissimo domino praelato ceu legitimo collatore praefati beneficii aditum iam obtinuit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic