Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Eum proinde tamquam exemplaris vitae sacerdotem ac divini verbi non indisertum praeconem reverendissimae et admodum gratiosae dominationi vestrae iussu ac nomine reverendissimi domini abbatis mei domo absentis et ex relevante negotio Meranum profecti pro cura memoratae plebis in Umbhausen harum tenore sisto ac praesento iuxta consuetudinem quidem et privilegia monasterii nostri, citra tamen partis alterius praeiudicium ad nutum abbatum Stambsensium amonibilem. (4) Quem pro antiquo et inviolabili, quod monasterio nostro competit, nominandi et conferendi iure legitime praesentatum non dubitamus a reverendissima et perillustri dominatione vestra gratiose approbandum atque imperitia animarum cura ad vineam praelibatae ecclesiae Umbhu

-- F107r --

sanae ut gnavum et idoneum cultorem admissum iri.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic