Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Litteras reverendissimae pietatis vestrae priores primo mane diei Laurentio [ERROR: no reftable :] diei Laurentio sacrae] Der Gedenktag des Hl. Leurentius ist der 10. August. martyri sacrae accepi, quarum postulatis nuntius noster mox subsecutus, ex parte aliqua utique iam satisfecerit. (2) Posteriores sub noctem eiusdem festivitatis mihi sunt consignatae, quibus utrisque haec pauca in vicem reddo. (3) Operi nostro aurigario praefectum Ioannem Lang illo mox die, quo litteras reverendissimae pietatis vestrae aperui, domo sua ad nos evocatum super his, quae in praedictis litteris iussus fueram, requisivi, qui respondit sui animi sententiam hanc esse; nempe e re monasterii nequaquam fore, si una eademque vice simul decem currus onusti ex Athesi eveherentur tum quod difficulter habituri essent avenam tot equis suffecturam et salis tantam copiam vix distracturi, tum etiam quod integros paene duos dies in Mais onerandis plaustris insumerent, quatuor vero vel quinque currus pro una vectura commode sustineri posse atque tot a se iam conductos. (4) Insuper addidit ex his, qui operam suam hac in re spoponderunt, Ber

-- F13r --

nardum Hagauf-Püringer Silzensem pro rata salarii unum, Claisnerum vero ex Wildermiemingen duos de equis, quos reverendissima potestas vestra venales exponere cogitat, acceptaturos.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic