Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(5) Dominus Martinus Mittnacht etiamnum spiritum trahens reverendissimam pietatem
vestram multum salvere iubet et acidularum prosperimos successus apprecatur. (6) Is
praeterito die Martis sacro quidem epulo, ut nuper scripsi, refectus fuit, unctionem
tamen extremam (cum nullum in eo manifestum mortis indicium appareat) suasu meo
hactenus adhuc distulit. (7) Quantum exiguitas iudicii mei coniectat, indispositio
eius (sententia medici tota ex materie podagrica profecta) periculum saltem proximum
nondum habet, sed nimia eius deiectio et pusillanimitas atque (si edicere fas est)
aliqualis impatientia vim morbi iusto maiorem repraesentant. (8) Tumor ventris eius
ac partium illarum, quae sunt inter scapulas et ascellas, multum notabilis non est,
imo quibusdam ne tumor quidem videtur, sed sola carnis obesitas, nunc ob parcam
comestionem aliquantum solutioris. (9) Ego certe in eam spem adducor fore, ut non
solum reverendissima pietas vestra eum superstitem ac viventem repertura sit, verum
etiam ille relicto rursum grabato meliores adhuc dies inter nos sospes et liber sit
ducturus. (10) Porro servitiis Magni Spaiser iam amplius non contentus, Sambsoner,
textorem in Siltz, nescio cuius instinctu, instanter petiit et suopte peculio
conduxit; cui hac in re, ne magis eum contristaremus, refragari non potuimus freti
id reverendissimae pietati vestrae adeo contrarium non fore.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|