Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Litteras reverendissimae pietatis vestrae priores primo mane diei Laurentio
[ERROR: no reftable :] diei
Laurentio sacrae] Der Gedenktag des Hl. Leurentius ist der 10.
August. martyri sacrae accepi, quarum postulatis nuntius
noster mox subsecutus, ex parte aliqua utique iam satisfecerit. (2) Posteriores sub
noctem eiusdem festivitatis mihi sunt consignatae, quibus utrisque haec pauca in
vicem reddo. (3) Operi nostro aurigario praefectum Ioannem Lang illo mox die, quo
litteras reverendissimae pietatis vestrae aperui, domo sua ad nos evocatum super
his, quae in praedictis litteris iussus fueram, requisivi, qui respondit sui animi
sententiam hanc esse; nempe e re monasterii nequaquam fore, si una eademque vice
simul decem currus onusti ex Athesi eveherentur tum quod difficulter habituri essent
avenam tot equis suffecturam et salis tantam copiam vix distracturi, tum etiam quod
integros paene duos dies in Mais onerandis plaustris insumerent, quatuor vero vel
quinque currus pro una vectura commode sustineri posse atque tot a se iam conductos.
(4) Insuper addidit ex his, qui operam suam hac in re spoponderunt, Ber -- F13r -- nardum
Hagauf-Püringer Silzensem pro rata salarii unum, Claisnerum vero ex Wildermiemingen
duos de equis, quos reverendissima potestas vestra venales exponere cogitat,
acceptaturos.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|