Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
240. Stephani an den Vikar der Franziskaner in Innsbruck
[Stams], 26. Oktober 1652
Wie versprochen schickt Stephani einige erlesene Früchte aus den Stamser Gärten ins
Franziskanerkolleg nach Innsbruck. Außerdem bedankt er sich für die Früchte des
ägyptischen Baumes, den der Franziskanerkommissar kürzlich nach Tirol gebracht hat.
Ad reverendum patrem vicarium Franciscanorum Oeniponti ad sanctam crucem, 26.
Octobris 1652.
Admodum reverende in Christo, colende et observandissime pater
Salutem et obsequia
(1) Ne verbi ac promissionis meae immemor esse videar, mitto reverentiae vestrae
totique suorum venerando ad sanctam crucem collegio tenuem sportulam de opibus
nostris arboreis, doliolum scilicet onustum pomis, quae ut non -- F95r -- optima, talia
tamen sunt, queis meliora noster haud germinat hortus. (2) Optarem equidem pauxillum
hoc obsonii, quod offero reverendis patribus pro suo imminente regulari diuturnoque
ieiunio, et gratum sapere et salubriter conducere. (3) Grates insuper habeo
reverendae pietati vestrae pro donatis nuperrime nobilibus granulis de arbore
Aegyptiaca, quae admodum reverendissimum patrem commissarium vestrum in has terras
advexisse intelligo. (4) In pretio mihi semper erunt custodienda sedulo, in
necessitate tamen constitutis etiam sine invidia communicanda. (5) Atque hisce
reverendae pietati vestrae ceterorumque precibus et sacrificiis me et omnem
conventum nostrum studiose commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|