Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Decendium est, vel siquid ultra, cum dominus Martinus Witting per occasionem ex
itinere ad nos divertens obsequia nobis sua officiose detulit promptum se paratumque
fore aiens, si cui nostrum afflictione forsitan corporali in praesens laboranti
consilio suo manuve medica posset occurrere. (2) Verum cum eius adventum operaeque
pollicitationem fratribus meis palam denuntiassem eisque, qui super statu
valetudinis suae cum ipso conferre vellent, loquendi ius fecissem, nemo fuit (me
conscio), qui coram illo aliquid gravaminis deponeret, eo videlicet, quod omnes in
excellentiae vestrae adventum votis animisque propensi exspectare vellent
dominationem vestram, cui iam pridem bene noti suas quisque necessitates detegerent.
(3) Frater Fuxius[ERROR: no reftable :] frater Fuxius] Der Konverse Johannes Fuchs stammt
aus Latsch und legte am 28. April 1619 seine Profess ab. Als Maler
brachte er dem Kloster über 1300 Gulden ein, ehe er am 28. November 1648
starb (vgl. Album Stamsense Nr. 438). tamen etsi eandem
excellentiae suae praesentiam vehementer exoptat, quia tamen malo quodam nunc
premitur, cuius neglectus aut dissimulatio posset esse damnosa, ne forte periculum
aliquod sit in mora, praeoccupandum sibi censuit et consilium medicum tempestive
requirendum. (4) Cuius petitionem ex adiecta ipsius scheda colligere licebit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|