Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Ego diebus aliquam multis molesta quadam corporis indispositione laboro, cruciatu nimirum dorsi, praesertim ex infima parte, ita ut consuetas in choro inclinationes non sine difficultatem

-- F11r --

valeam praestare; qui quidem dolor e dorso transiit ad os supremum dextri femoris, ubi ita crucior, ut aegre sedere queam et vix calceum induere, et cum de nocte cubans in alterutrum latus me vertere cupio, non sine magno doloris sensu dextrum femur quodammodo trahere cogor, perinde sane atque si os illud e sua iunctura luxatum esset. (6) Adhibui heri scarificationem, sed nihil adhuc sentio levaminis. Existimo algentem quendam catarrhum esse, qui sensim suopte motu resolvendus ac dissipandus sit. (7) Atque haec impraesentiarum; plura propositurus, si coram loqui liceret. Excellentia vestra cum omnibus suis amicissima salutata, quam bellissime valeat.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic