Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Decendium est, vel siquid ultra, cum dominus Martinus Witting per occasionem ex itinere ad nos divertens obsequia nobis sua officiose detulit promptum se paratumque fore aiens, si cui nostrum afflictione forsitan corporali in praesens laboranti consilio suo manuve medica posset occurrere. (2) Verum cum eius adventum operaeque pollicitationem fratribus meis palam denuntiassem eisque, qui super statu valetudinis suae cum ipso conferre vellent, loquendi ius fecissem, nemo fuit (me conscio), qui coram illo aliquid gravaminis deponeret, eo videlicet, quod omnes in excellentiae vestrae adventum votis animisque propensi exspectare vellent dominationem vestram, cui iam pridem bene noti suas quisque necessitates detegerent. (3) Frater Fuxius[ERROR: no reftable :] frater Fuxius] Der Konverse Johannes Fuchs stammt aus Latsch und legte am 28. April 1619 seine Profess ab. Als Maler brachte er dem Kloster über 1300 Gulden ein, ehe er am 28. November 1648 starb (vgl. Album Stamsense Nr. 438). tamen etsi eandem excellentiae suae praesentiam vehementer exoptat, quia tamen malo quodam nunc premitur, cuius neglectus aut dissimulatio posset esse damnosa, ne forte periculum aliquod sit in mora, praeoccupandum sibi censuit et consilium medicum tempestive requirendum. (4) Cuius petitionem ex adiecta ipsius scheda colligere licebit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic