Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
211. Stephani an Georg Nussbaumer in Salzburg
[Stams], 2. Dezember 1651
Stephani fordert Nussbaumer auf, seinen Rat, jeden Monat einen Brief nach Stams zu
schicken, nicht zu vergessen. Immerhin ist im November kein Brief von Nussbaumer
angekommen. Stephani möchte wissen, wie es ihm im Philosophiestudium geht, wie es um
seine Gesundheit bestellt ist, ob ihm das Salzburger Bier bekommt. Bruder Albericus
[Manincor] soll er bestellen, Stephanis Brief als Bestätigung zu den
Subdiakonatsweihen mitzunehmen. Bruder Fortunatus [Clementi] brennt darauf, die
beiden zu treffen.
Ad religiosum fratrem nostrum Georgium Nusspaumer, studentem logicae Salisburgensi,
2. Decembris 1651.
Religiose frater in Christo semper amande
(1) Immemorem te nolim eius, quod abeunti suggesseram, moniti, ut in menses singulos
Salisburgo aliquid litterarum ad domum professionis tuae dirigeres. (2) Evolvimus
Novembrem totum nec tu ad me apicem devolvisti. (3) Quibus velis naviges in Oceano
Stagyritico,[ERROR: no reftable :] in Oceano Stagyritico] Anspielung auf das Studium
der Philosophie, in dessen Zentrum die Lektüre der Werke des Aristoteles
stand, der aus Stageira stammte. qua utare corporis
temperie, an amice habeat cerevisia, et siqua hoc genus plura sunt, e tua discere
penna percupio. (4) Crediderim, quando omne initium grave, te in praeliminaribus
logices ita hactenus sudasse et alsisse, ut ad exarandas epistulas tibi calamum
prehendere non liceret. (5) Placet industria nec damno tuos sudores, magis tamen
semper crede placituros, si partes cesserint oboedientiae potiores.
(6) Fratrem Albericum,[ERROR: no reftable :] fratrem Albericum] Gemeint ist Bruder Albericus
Manincor. quem sacro subdiaconatu proxime initiari
[ERROR: no reftable :] subdiaconatu
... initiari] Vgl. ep. 210. desideramus, monebis,
epistolium ut meum ad examen secum deferat, in vicem praesentationis, si opus foret,
exhibendum. (7) Quem is inter privatos baccalaureos gradum nuper sortitus, et
quantus horum fuerit numerus, scire allubesceret. (8) Fratri Fortunato
[ERROR: no reftable :] fratri
Fortunato] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. quam
dentes pruriant in vestrum contubernium, pronius credes, quam ut persuaderi tibi sit
necesse. (9) Interea ambo salvete ac, dum tempus habetis, strenue negotiamini.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|