Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
19. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck
[Stams], 31. Mai 1644
Stephani bedankt sich für die jüngst erfahrene Gastfreundschaft im Hause Weinharts
und schämt sich, diese nicht gebührend vergelten zu können. Seit seiner Rückkehr aus
Hall hat Stephani gesundheitliche Probleme, ständiger Durst und Magenschmerzen
quälen ihn. Er wünscht sich einen Schluck des neulich bei Weinhart getrunkenen
Weines.
(1) Humanitas ac beneficentia, quam nuper in aedibus dominationis vestrae expertus sum, memoriam mihi benefactoris identidem ingerit atque ad gratitudinem exstimulat. (2) Verum cum ex tribu sim paupertina, non habeo, quod pro beneficiis tantis umquam possim reponere. (3) Interim tamen solari me potest illud comici dicentis magnam partem gratitudinis esse beneficium agnovisse.[ERROR: no reftable :] magnam ... agnovisse] Dieses Sprichwort hat Stephani schon einmal (ep. 3,2) zitiert. (4) Ego certe quidquid beneficiorum in me, licet immerentem, iam ab antiquo collatum est, non tantum libens agnosco, sed et in aevum memori semper mente revolvam. (5) Ex quo a nundinis Halensibus domum remeavi, non usquequaque bene dispositus sum; vexor nam siti continua dies ac noctes, quam per integram iam septimanam et ultra non memini me umquam plene sedasse; quo autem plus bibo, eo magis stomachum infrigidari sentio atque ad concoctionis officium debilem et lentum reddi. (6) Causam mali contraxisse me reor in itinere, in magno nam solis ardore et aestu extanti paulo liberalius bibendum fuerat, unde verosimiliter incensio hepatis atque praedicta vehemens sitis subsecuta. (7) Si vota aliquid possent, de optimo vino excellentiae vestrae (quod nuper sane non obiter gustavi) haustum bonum impense optarem. (8) Sed sicut dormientes interdum montes aureos somniant, ita sitientes me delectabilis potus apprehensionem satiari oportet. (9) Pro salute et memoria, ut nuper pollicitus sum, paucula quaedam transmitto, quae ex paupere et modica penu suppellectilis meae sacrae convasare potui, plus affectu et voluntate potens quam opere. Atque haec cursum. (10) Deus ter optimus dominationem vestram suis omnibus diu incolumem servet totamque eius domum benedictionibus repleat.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |