Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Epistulam amplissimae dominationis vestrae non pridem ad me directam Oeniponto rite obtinui, cui has perbreves repono. (2) Quod amplissima dominatio vestra iudicat negligendum amplius haud esse, quin hoc anno capitulum sive coetus abbatum congregationis nostrae convocetur et indicatur, idem aliorum paene omnium praesulum sensus est, nisi quod solus fere reverendissimus Caesariensis [ERROR: no reftable :] reverendissimus Caesariensis] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. in contrarium abeat, qui nuperrime primum in Stambs perscripsit sibi e re prorsus non videri, ut huiusmodi conventus capitularis hisce adhuc temporibus urgeatur, ob eam praecipue rationem, quod durantibus ubique miseriis et statu coenobiorum nihilo adhuc meliorato impossibile sit, ut totius congregationis antistites in persona omnes compareant, hoc autem nisi fiat, effectus desideratus ac solidus sperari nullatenus possit. (3) Civitatem Constantiensem, quam amplissima dominatio vestra congregandis patribus accommodam arbitratur, reverendissimus dominus Salemitanus[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Salemitanus] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. aliique nonnulli fere improbant ac dissuadent, potissimum ob vicinos ministros episcopales regularium actionibus plus aequo plerumque intentos ac infensos. (4) Ceterum quia super isto negotio neque Helvetiae et Alsatiae neque etiam Bavariae praesules mentem suam hactenus vel verbo aperuerunt, nihil etiamnum a reverendissimo meo sive de loco sive de conveniendi tempore determinatum est aut constitutum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic