Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Porro quod amplissima dominatio vestra subvereri se scribit, animum reverendissimi mei erga se nonnihil forsitan obnubilatum, assecuro amplissimam dominationem suam nihil penitus talis nubeculae in pectus memorati domini abbatis mei hactenus irrepisse, qui sicut nullam ansam se accepisse fatetur, affectum iniquiorem concipiendi, ita quoque se causam non dedisse existimat, talem contra se scrupulum suspicionemve formandi, de neglecta aut denegata ad plures amplitudinis vestrae epistulas responsione nihil sibi conscius. (6) Quare amplissima dominatio vestra metum hunc ponere ac de favore et affectu pristino reverendissimi mei bene confidere non desistat. (7) Atque hisce raptim deproperatis amplissimae dominationi vestrae me cum salute humili studiose commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic