Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Epistulam amplissimae dominationis vestrae non pridem ad me directam Oeniponto
rite obtinui, cui has perbreves repono. (2) Quod amplissima dominatio vestra iudicat
negligendum amplius haud esse, quin hoc anno capitulum sive coetus abbatum
congregationis nostrae convocetur et indicatur, idem aliorum paene omnium praesulum
sensus est, nisi quod solus fere reverendissimus Caesariensis
[ERROR: no reftable :]
reverendissimus Caesariensis] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von
Kaisheim. in contrarium abeat, qui nuperrime primum in
Stambs perscripsit sibi e re prorsus non videri, ut huiusmodi conventus capitularis
hisce adhuc temporibus urgeatur, ob eam praecipue rationem, quod durantibus ubique
miseriis et statu coenobiorum nihilo adhuc meliorato impossibile sit, ut totius
congregationis antistites in persona omnes compareant, hoc autem nisi fiat, effectus
desideratus ac solidus sperari nullatenus possit. (3) Civitatem Constantiensem, quam
amplissima dominatio vestra congregandis patribus accommodam arbitratur,
reverendissimus dominus Salemitanus[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Salemitanus] Gemeint ist Abt
Thomas II. Schwab von Salem. aliique nonnulli fere
improbant ac dissuadent, potissimum ob vicinos ministros episcopales regularium
actionibus plus aequo plerumque intentos ac infensos. (4) Ceterum quia super isto
negotio neque Helvetiae et Alsatiae neque etiam Bavariae praesules mentem suam
hactenus vel verbo aperuerunt, nihil etiamnum a reverendissimo meo sive de loco sive
de conveniendi tempore determinatum est aut constitutum.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|