Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
167. Stephani an Vikar Sebastian Zigl in St. Peter
Stams, 30. August 1649
Stephani dankt für die Früchte und andere Dinge, die heute in Stams angekommen sind.
Als Zeichen seiner Dankbarkeit schickt er ein Bildchen. Für die Zukunft verspricht
er eine Lieferung von Fischen. Zuletzt wünscht er Zigl eine reiche Ernte.
(1) Quae reverentia vestra de fructibus et aliis rebus per duos clitellarios ad nos emisit, ea hodierno mane, 30. scilicet Augusti, mihi fideliter ac integre sunt consignata. (2) Ex quorum legatione sicuti amorem reverentiae vestrae et affectum beneficum luculenter non tam perspicimus quam palpamus, ita gratias reverentiae vestrae pro suo merito, nostro autem debito agimus copiosas et fraternas. (3) Pro gratitudinis porro si non signo, saltem umbra, remitto duas imagunculas libenter (si ullo id modo fieri posset) vasa lignea, quibus conditae erant fruges, plena piscibus transmissurus. (4) Quod superest, opto imprimis reverentiae vestrae secundissimam valetudinem ac dies vitae in Domino laetos et tranquillos, tum etiam futurae vindemiae non solum proventum uberem, sed et mensuram confertam et coagitatam in vasa ac dolia supereffluentem. (5) Ita voveo ex mandra Stambsensi die Augusti mensis supradictae etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |