Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(5) De rebus congregationis litterarum nihil accepi praeter illas, quarum synopses nuper sigillatim perscripsi; quia vero reverendissimae pietati vestrae forsitan magis collibuerit ipsas praesulum epistulas authographas per otium evolvere, eas hic transmitto, etsi prothocollo nondum insertas. (6) Ex his responsum[ERROR: no reftable :] responsum] Gemeint ist hier ep. 152. a me pro interim ac provisorie receperunt litterae Ebracenses, quarum authori, reverendissimo domino praelato,[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... praelato] Gemeint ist Abt Peter II. Scherenberger von Ebrach. iudicavi confirmationem abbatialem pro electo domino Valentino Brunbacensi Cistercii non modo sine difficultate obtentam, verum etiam instrumentum illius dudum sub ingressum aestatis in forma solemni et in membrana originaliter ad reverendissimam pietatem vestram in Stambs directum, cuius transsumptum copiamve autenticam a nobis transmissam quod hactenus non acceperit, soli iniuriae temporum ac viarum periculis esse adscribendum, interea servari adhuc penes nos ipsum confirmationis iam dictae decretum originale, cui sustollendo vel proprium dirigere possit nuntium vel aliud medium competens adinvenire.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic