Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Interpellor iam toties a Matthaeo Pasch vacantem hoc temporis villam nostram in
Silz ambiente, ut importunis suis accessibus ac precibus repetitis et aures mihi
prope et mentem fatiget. (2) Sperat in demortui parentis sui locum substitui et pro
monasterii villico acceptari, quem in finem iam ante octo septimanas
intercessionales attulit, quas parochus ad me et venerabilem conventum fusissime
dederat multis eum nominibus ac modis commendans. (3) Quibus utrisque ut vel
aliquatenus saltem morem gererem, cum petitionem huiusmodi oretenus coram
reverendissima pietate vestra deponendi occasio hactenus non fuerit, promisi his
diebus eam scripto me insinuaturum Oeniponte agenti, quod et hisce praestitum volo.
(4) De reliquo licet mihi ac patribus in conventu supplicantis persona non
displiceat eiusdemque candor et fidelitas satis constent (quo etiam nomine libenter
eum prae aliis commendatum vellem), quia tamen de aliis requisitis villicandi
negotium concernentibus, nihil est, quod resciamus commendatione hac nostra alteri,
siquis adforet, aptiori, inconsulto nolumus quidquam praeiudicare, dummodo suus
praedicto Silzensi praedio cultor brevi praestituatur, quandoquidem nunc illius
agros et arva, ut audio, nullus arat neque occat, sed a tempore messis peractae
inculta relinquuntur.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|