Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
153. Stephani an Johannes Schnürlin, Kooperator in Mais
[Stams], 13. November 1648
Stephani bedankt sich für die Strümpfe, die ihm Schnürlin geschickt hat, mit einem
Bildchen. Wenn sie auch nicht die gewünschte weiße Farbe haben, werden sie die Kälte
doch vertreiben. Weiters hofft er, dass die Ernte üppig ausgefallen ist. Wenn der
Wein gut geworden ist, kann man, nachdem der Frieden in Deutschland eingezogen ist,
mit guten Gewinnen rechnen. Die Schwaben haben in Tirol viel Vieh und vor allem
Wolle aus dem Ötztal gekauft.
(1) Esse reverentiam vestram non pollicitis tantum divitem, sed et promissorum qua memorem, qua tenacem, plurimum gratulor ac pro transmissis tibialibus gratias studiosius ago, quibus aliud in vicem reponere non possum, quam imagunculam hic inclusam. (2) Alba quidem illa, ut desideraveram, non sunt, verum parum interest fratris Benedicti, ater sit an fuscus, albus an griseus, quando frigus hibernum non color arcet, sed calor. (3) In vindemiis proxime peractis collecturam vestram pinguem fuisse et uberem spero aut certe, ut talis fuerit, precor et opto. (4) Erit forte hoc anno vinum vestrum satis vendibile, ut ei suspensa hedera opus futurum non sit, quandoquidem pace (quam omnes iam plateae clamant et compita) Germaniae restituta externae nationes multum in Athesi mercaturae creduntur. (5) Sane apud nos in nundinis nuper Martinianis Suevi non pecudes modo coëmerunt sat numerosas, verum etiam totum ferme linum, quod ex valle Özensi copiose allatum fuerat, soli prope sustulerunt, pecunia pari et numerata[ERROR: no reftable :] numerata] in rasura probata. aliis quodammodo omnibus mercandi facultatem praeripientes. (6) Quodsi reverentiae vestrae negotiatio vinaria ex voto prospere cedat, confratres Stambsenses illud (quantumvis per actionem in distans) pro occasione sensuros confido. (7) Interea autem reverentiam vestram cum collegio confratrum et notorum peramanter saluto ac supernae providentiae efflictim commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |