Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Section

Next Section

143. Stephani an Paul Weinhart d.J. in Innsbruck [Stams], 24. Juli 1648 Der Grund für das lange Schweigen Stephanis war der gute Gesundheitszustand der Stamser Mönche. Das Schweigen muss er nun brechen, da er Probleme bekommen hat. Zur Untersuchung schickt Stephani eine Urinprobe mit. Schon lange hatte er ja mit seinem Magen Probleme, sodass er nichts Außergewöhnliches essen konnte. Außerdem hat er große Schlafprobleme. Stephani bittet um entsprechende Medizin. Ad dominum Paulum Weinhart iuniorem medicinae doctorem Oeniponti, 24. Iulii 1648. Nobilis et excellentissime domine

(1) Diuturni silentii, quod hactenus per multos menses tenui, causa fuit,

-- F59v --

quod nihil occurrerit penna necessario exarandum, utpote cum medio hoc tempore bona fuerit inter fratres nostros sospitas et (quae Deo in acceptis ferenda est) concors omnium valetudo. (2) Illud autem nunc demum rumpere cogor, quando aliis adhuc bene gradientibus solus ego claudicare incipio. (3) Quid vero aut qua corporis parte patiar, coniciet, opinor, excellentia vestra e pauxillo urinae meae (sit venia), quae talis est per totum fere annum, qualem hic in vase vitreo inspiciendam transmitto; index utique cruditatis ac indigestionis haud parvae, quam sola stomachi causat frigiditas, ob quam non modo ab omni genere frugum atque obsoniorum, verum etiam a cibis coctis, qui calidi non sunt, abstinere deinceps compellor. (4) Atque ex hac ventriculi indispositione provenire credo debilitates illas, quas mane non raro experior, dum inter obambulandum preces volvens canonicas interdum repente residere cogor alioqui genibus labaturus, acsi deliquio quodam impeterer. (5) Nec minus inde oriri et illud existimo, quod hisce diebus somnus a me recedere velle videatur; iam nam tres noctes maiorem partem vigil quam dormiens traduxi, siquidem experrectus ante vel circa 12am nihil amplius soporis captare poteram, quodcumque in latus me verterem. (6) Alvus ad officium suum tarda est et pigra; ac licet aloëticis, hebdomadatim saltem semel, sollicitetur, tamen post unam aut binam harum operationem de facili rursum constringitur, per unum, sequi aut etiam dies suo munere non defungens. (7) Ceterum hic stomachi algor, qui paene indies maius mihi negotium facessit, ne per incrementa ipsum forsitan nativum calorem praemature obruat vel exstinguat, paratus sum praeter ordinatam diaetam etiam aliud quid remediorum subire, siquid excellentia vestra consulendum indicarit, quod dum per harum latorem proxime mihi rescribendum exspecto, excellentiam interim vestram et cumprimis dominam suam matrem cum reliqua appendice domus tota quam humanissime saluto.

Previous Section

Next Section


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic