Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
143. Stephani an Paul Weinhart d.J. in Innsbruck
[Stams], 24. Juli 1648
Der Grund für das lange Schweigen Stephanis war der gute Gesundheitszustand der
Stamser Mönche. Das Schweigen muss er nun brechen, da er Probleme bekommen hat. Zur
Untersuchung schickt Stephani eine Urinprobe mit. Schon lange hatte er ja mit seinem
Magen Probleme, sodass er nichts Außergewöhnliches essen konnte. Außerdem hat er
große Schlafprobleme. Stephani bittet um entsprechende Medizin.
Ad dominum Paulum Weinhart iuniorem medicinae doctorem Oeniponti, 24. Iulii 1648.
Nobilis et excellentissime domine
(1) Diuturni silentii, quod hactenus per multos menses tenui, causa fuit, -- F59v -- quod
nihil occurrerit penna necessario exarandum, utpote cum medio hoc tempore bona
fuerit inter fratres nostros sospitas et (quae Deo in acceptis ferenda est) concors
omnium valetudo. (2) Illud autem nunc demum rumpere cogor, quando aliis adhuc bene
gradientibus solus ego claudicare incipio. (3) Quid vero aut qua corporis parte
patiar, coniciet, opinor, excellentia vestra e pauxillo urinae meae (sit venia),
quae talis est per totum fere annum, qualem hic in vase vitreo inspiciendam
transmitto; index utique cruditatis ac indigestionis haud parvae, quam sola stomachi
causat frigiditas, ob quam non modo ab omni genere frugum atque obsoniorum, verum
etiam a cibis coctis, qui calidi non sunt, abstinere deinceps compellor. (4) Atque
ex hac ventriculi indispositione provenire credo debilitates illas, quas mane non
raro experior, dum inter obambulandum preces volvens canonicas interdum repente
residere cogor alioqui genibus labaturus, acsi deliquio quodam impeterer. (5) Nec
minus inde oriri et illud existimo, quod hisce diebus somnus a me recedere velle
videatur; iam nam tres noctes maiorem partem vigil quam dormiens traduxi, siquidem
experrectus ante vel circa 12am nihil amplius soporis captare poteram, quodcumque in
latus me verterem. (6) Alvus ad officium suum tarda est et pigra; ac licet
aloëticis, hebdomadatim saltem semel, sollicitetur, tamen post unam aut binam harum
operationem de facili rursum constringitur, per unum, sequi aut etiam dies suo
munere non defungens. (7) Ceterum hic stomachi algor, qui paene indies maius mihi
negotium facessit, ne per incrementa ipsum forsitan nativum calorem praemature
obruat vel exstinguat, paratus sum praeter ordinatam diaetam etiam aliud quid
remediorum subire, siquid excellentia vestra consulendum indicarit, quod dum per
harum latorem proxime mihi rescribendum exspecto, excellentiam interim vestram et
cumprimis dominam suam matrem cum reliqua appendice domus tota quam humanissime
saluto.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|