Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
14. Stephani an Paul Weinhart in Innsbruck
[Stams], 16. April 1644
Stephani bekundet, dass er nun als Prior den Briefkontakt zu seinem alten Mäzen
Weinhart verstärken will. Weinhart wird bald das Kloster besuchen, um einige Kranke
zu beraten, die einen Aderlass durchführen wollen. Stephani geht einige Fälle durch,
in denen er von einem Aderlass abgeraten hat: der Konverse Christoph Häring, Senior
Wolfgang [Lebersorg], der Konverse Georg Randolt, der sich eine Verbesserung seiner
Hörprobleme verspricht. Stephani will sich jeweils auf Weinharts Urteil stützen.
(1) Litterarum[ERROR: no reftable :] litterarum] Brfief wird zitiert bei Baumann 1935, 15. ad dominationem vestram hactenus parum destinavi, minus forte hac in parte urbanus, quod patronum mihi tam colendum frequentioribus huc usque epistulis non salutarim. (2) Nunc vero quia exiguitati meae officium prioratus commissum est, crebrius[ERROR: no reftable :] crebrius] In der Tat sind 22 der in dieser Sammlung vereinigten Briefe an Weinhart adressiert. deinceps scribere dominationi vestrae et volo et debeo. (3) Ad phlebotomiam nostram, quam verno hoc tempore instituemus, quia dominationis vestrae praesentiam flagitare non possum (obstantibus nimirum cum multis eius negotiis mihi probe notis, tum et viae longinquitate et senilis [ERROR: no reftable :] senilis] 1644 war Weinhart bereits 74 Jahre alt. corporis fatigatione) litteris saltem excellentiam vestram super quibusdam consulendam duxi. (4) Petiit inter alios conventuales sectionem venae conversus noster Christophorus Häring,[ERROR: no reftable :] Christophorus Häring] Vgl. Album Stamsense Nr. 446. cuius petitio num sana et rationabilis sit, admodum dubito. (5) Noverit utique excellentia vestra hominis huius constitutionem, qui scilicet frigoris humoribus semper abundet, paene quotidie vexatus spasmo contractioneque nervorum, laborans debilitate stomachi, calore insito et nativo ferme destitutus etc., unde cum sanguinem sibi potius adsciscere et undecumque comparare quam emittere debere videatur, decretum apud me est petitioni eius tantisper non annuere, quousque excellentiae vestrae consilium desuper et authoritas aliud ei expedire persuaserint, informari proinde, quid hac in re facto opus sit, valde cupio. (5) Venerabilis senior noster pater Wolfgangus,[ERROR: no reftable :] Wolfgangus] Gemeint ist Pater Wolfgang Lebersorg, der große Geschichtsschreiber seines Klosters, der 1644 jedoch schon 74 Jahre alt war und keine Ämter mehr bekleidete (vgl. Haidacher 2000, XI). cum merito dubitare possit, an sibi tam decrepito et capitis vertigine aliquatenus iam laboranti phlebotomia adhuc conducat, ad excellentiae vestrae iudicium se remittit. (6) Alius insuper e conversis nostris, Georgius Randolt,[ERROR: no reftable :] Georgius Randolt] Der Konverse Georg Randolt aus Obsteig legte am 14. Februar 1644 seine Profess ab (vgl. Album Stamsense Nr. 458). ante bimestre ordinem professus, homo simplex 38 circiter annorum, venam sibi incidi postulat sperans restaurandum sibi inde auditum suum; est nam e dextera aure quasi surdaster asserens se ante annos aliquot in saeculo adhuc morantem beneficio phlebotomiae usum fuisse, eo vero nunc per triennium et ultra intermisso notabiliorem experiri auditus sui defectum caputque crassis humoribus amplius sibi gravari. (7) Ego sicut venae sectionem ei numquam concederem, cui scirem obfuturam, ita illi denegare eandem vix queo, cui multum fore proficua speratur. Purgationem medicam bono homini libenter admittam evehendis capitis humoribus idoneam, at si etiam phlebotomiam excellentia vestra ipsi deinceps prodesse indicaverit, illam quoque imposterum ei procurabo. Exspecto proinde rursum et informationem.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |