Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Galla, Symmachi consulis filia (ut Gregorius refert), Gothis Italiam
uastantibus uiduata uiro, cum quo annum tantum uixerat, nulli postea nubere
uoluit, licet et ętate integra esset et non illiberali forma. Aegrotanti
foedaque corporis scabredine affectę medici consulebant rursum uti marito,
alioquin eo morbi genere uel perituram uel, si uixerit, contra sexus sui
morem uillosum mentum habituram. At illa neque oris deformitate neque mortis
periculo territa propositum dimisit castitatis. Dum autem diem suum obiret,
affuit in uisu Petrus apostolus, a peccatis absolutam esse dixit, promissis
uitę ęternę errexit et, ut secum ueniret, hortatus est. Tunc sancta animula
illo dimisso corpore, quo uocabatur, lęta abiit. Si his etiam digamas frui
solere uisis nostis, nubite, uiduę. Sin uero nihil tale de illis memorię
proditum legistis, non est, cur illas imitemini, de quarum beatitudine a
scriptoribus siletur. Siqua tamen continere se non potest, nubat. Melius est
enim nubere quam uri, quia minus malum maiore malo melius est.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|