Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Elizabeth lantgrauio tradita uotum uouit, si marito superesse sibi contingat, Deo se in castitate seruituram. Et casti propositi meritum habuit etiam coniugata. Post uiri obitum de ingentibus diuitiis ad ultimam deuoluta est paupertatem, rapientibus omnia, qui se lantgrauio succedere dixerant. Vnde ab episcopo Bambergensi suscipitur pieque sustentatur. Quo rursum ad nuptias hortante dotemque multam pollicente respondit: si id conari

-- 2-580 --

pergeret, sibi in animo esse truncatis naribus uel scissa facie ita se deformem reddere, ut, qui ducere uelit, futurus nemo sit. Igitur inops et egena mulier nec prioris fortunÄ™ felicitatem amissam doluit nec secundÄ™ oblatam accepit, dum sola castitate gaudet. Adeoque impatienter tulit ad coniugium repetendum se inuitari ut, nisi, qui inuitabat, cessasset, suam ipsa faciem lacerasset. Quanta autem sanctitate profecerit, hinc nose licet, quod nullum fere uirtutis genus in hoc opere eius exemplo uacuum sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam peruenisset.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.