Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed quid de Paulino, Nolanę urbis episcopo, dicam? Qui depopulata Campania Vandalorum excursionibus, cum in redimendis captiuis cuncta consumpsisset, seipsum quoque in elemosinam tradidit. Profectus enim in Aphricam uicaria seruitute redemit uiduę Nolanę filium. Holitoremque se fecit barbari domini, ut matrem unici amissione consternatam eo recuperato consolaretur. Iactent se, qui uolunt, facultates non modicas in pauperum usum impendisse. Ecce qui omnia impenderat, inuenit pręterea, quemadmodum inops factus omnium diuitum elemosinas superaret. Cęterum misericordię remunerator Deus uirum tanta pietate pręditum non est passus diutius iugo premi impiorum. Contulit illi prophetię spiritum; quo afflatus cum prędixisset regem in proximo moriturum diuinationique respondisset euentus, tantę admirationi fuit, ut statim libertatem sibi acciperet, aliis impetraret. Pro unius liberatione se in seruitium obtulit, sed cum omnibus simul, qui e Nola abducti fuerant, liberatus, frumento insuper nauibus imposito, ad patriam postliminio rediit pristinęque dignitati honorificentissime fuit restitutus.

-- 1-302 --

Serapionis quoque monachi elemosine haud minori commendatione dignę, si donantis tantum animus perpendatur, non etiam doni magnitudo. Cum enim nihil pręter tunicam et palium et Euangeliorum codicem haberet, duobus pauperculis obuiam factus alteri palium, alteri tunicam dedit. Et cum nudus sederet, interrogatus, quis eum despoliasset, protento codice illo, quem manu tenebat: Hic, inquit. Iterum alios mendicantes conspicatus, etiam codicem uendidit et uenditi precium illis distribuit, dicens a Domino pręceptum esse: Vende omnia, quę habes, et da pauperibus! Necdum se istud implesse putauit, donec semetipsum quibusdam gentilibus uendidit, ita tamen, ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia, quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia charitatis officia in abbatem electus apud Arsinoen, decem milium monachorum pater fieri meruit, et qui omnes pręibat pietate, omnibus pręesse dignus fuit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.