Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Unum insuper asseram celsitudini tue tam libenter quam necessario dicendum, quod virtutum tuarum eternitati novum quendam et inusitatum nec alias aut raro cognitum addit splendorem. Cum enim bella fiant, ut in pace vivatur nec Romano imperio absque Cannensi clade pax successit, eo temporis cum Hannibal urbem infestaret, quibus es tu preconiis illustrandus, quo laudum nomine honestandus, qui Boemie tue ferocissimos in bella populos non armis, sed pacis artibus, prudencia et consilio, domuisti. Arma namque pariunt cedes, sanguinem, truncos cadaverum passim iacencium, depopulaciones, rapinas, sacrorum direpciones, captivitates puerorum ac matronarum predas, virginum stupra, iacturas denique et gencium et civitatum. Pax vero, que est cum iocunda tum salutaris, dirruta instaurat, instaurata exornat, civitatem adauget, imperia protendit, gignit ingenia, 7v bonas

-- 159 --

artes parit, quicquid nascitur, alit, quicquid alit, educat, virtutibus demum omnibus erigit artem et habitaculum perpetuum, ipsum eciam chaos iampridem in elementa distinctum tuetur. Pax deinceps et in celestibus dominatur. Legimus enim celos ipsos vertigine sua, perpetuo quodam cursus ordine suavissimos indigenarum aribus offere contentus eosque, ne ab ullo quidem adverso impediri signorum deinde ac planetarum ceterarum quoque stellarum fulgencia lumina, quibus celorum machina illustrata divicias suas videtur terris ostentare, ita inter se arctissimo quodam pacis vinculo atque lege convenire, ut quodque in suo regno triumphans maneret. Postumius Libertus primus omnium ovans urbem ingressus est, quoniam bellum leviter et sine cruore gesserat, myrto Veneris Genitricis coronatus divus Augustus assequutus est nomen ex rebus robore belli comparatis, sed maioris prorsus consecratus est glorie, dei fere nomen adeptus, quo tempore terris bis Iani templo clauso ingenti pacis 8r altitudine remissis imperavit.

Vade retro

Vade porro


Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.