Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed ut te a puero aspiciam, christianissime rex, a primis annis totum te sibi bone artes non invitum quidem vindicavere et imprimis sacrarum litterarum sublimis illa iucunditas, que ad celos viam facit, quibus preter ceteras disciplinas maxime intentus dedisti de te indubitatam gentibus censuram te fere principem primum omnium et a quo salus romane fidei penderet, ex 5v quo in exordio vite

-- 157 --

precipua litterarum studia amplexus es et in quibus eterna salus eniteret. Hinc tecum crevit summa religionis cura et perpetua cultus observancia in optimum maximumque Deum. Nihil enim apud te censebas iucundius, nihil suavius quam soli Deo inservire et eo operam impendere, quod principi virtutes omnes imperatorias prestare possit, iusticiam, liberalitatem, animi magnitudinem, facilitatem, mansuetudinem, clemenciam, frugalitatem et rerum omnium continenciam, de quibus voluptatum blandimenta rapuere prefecturam. Hec quidem virtutes tantum ex equo tecum vivunt, integerrime princeps, ut non facile dignosci possit tene ille beaciorem an tu illas eminenciores efficias. Quibus profecto armatus ad Boemie regnum, que procio est Germanie, puer pene accessisti. Rex itaque constitutus et assumpto regni gubernaculo quanta religione iusticiam colueris, humani comercii vinculum, quis est qui ignoret. Testis est universa Boemia, que te rege preter ceteros iustissimo ita fruitur, ut res eius ac facultates cum 6r privatim tum publice in incrementa extendantur et in dies augeantur. Nulle ibi rapine, ius suum cuique tribuitur, nuli violencie metus, quisque domibus patefactis modo libuerit, securus degit. Tu vero, ut aiunt, iustissime rex, nihil tam libenter pollicebaris, quin promissa libenter absolveres et verba re sanctires. Testis demum universus orbis: nam ad efferas quoque ac prope ignotas naciones equitatis et rectitudinis tue splendor illuxit. At summa illa prudencia et consiliorum tuorum altitudo, que sepe in secundis, sepe in adversis rebus spectata est, quam tui frequenter hostes admirati non minus quam tela et arma exhorruerunt, eiusmodi est, ut sine vera laude vel pocius veneracione nec nominari possit nec cogitari. Admirabilem vero ac prope incredibilem fortitudinem tuam, qua labores, vigilias, pericula, dura demum omnia ac difficilia inmotus interritusque ab ipsa adolescencia pertulisti animumque illum excelsum omnia concernentem, que mortalibus preciosa videntur, in que omne gloriosum facinus, promptum atque accinctum, quod 6v tantum flumen est ingenii, que

-- 158 --

tanta dicendi felicitas, ut celebrare dignis laudibus possit. Modestiam quoque tantam tibi inesse videmus, ut minoribus eciam in rebus non desit ordo, dictorum factorumque omnium modus, ita deinde liberalem, ita te munificum in omnis exhibuisti, ut non tibi tam tuum, quod cepisti, quam quod dedisti, videretur. Mansuetudo vero tua et clemencia quibus laudibus, qua nominis eternitate celebrabuntur? Hec enim eo clariora in rege, quo rariora sunt. Ceterasque virtutes tuas pretereo, quas preclaras ac inauditas in maiestatem tuam ita ars et natura coniecerit, ut velud exemplum quoddam ac spectaculum nobis propositus esse videaris, in quo contemplemur (ut hoc iterum dixerim), quantum in homine virtus possit. Hec a te plurima virtutum decora parata si velim persequi, sacratissime rex, et me dicentem angustia temporis deseret et ingenioli mei mediocritas nimio pondere depressa succumbet. Quas qui iam dudum amplecti velit, mentem sibi a Deo inmortali exoret, que 75 tantam molem sustinebit, optare eciam vitam per secula debet et innumerabiles evi dies et quantos tu mereris annos. Illud vero affirmo has esse, que te supra omnem regiam dignitatem extollunt, que imperii maiestatem sub se vident, que regie claritati alium longe maiorem adiiciunt fulgorem.

Vade retro

Vade porro


Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.