Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous SubSect

Next SubSect

Actus I. Scena 4 Oeconomus – Famuli – Christiani exules
Usu frequenti iam didicisse vos reor,
In qua platea, quibusve in urbis angulis
Habitent egeni ex Christianis maxime,
Siqui requirunt subsidium. Omn: Scimus probe.
Oec: Has ergo vestes, pocula et cimelia,
Pecuniamque, regiae gazam domus
Totam erogate, ut principi nostrae deum
Ne propitiare desinant votis piis!
Ubi distributa sunt, redite huc ocyus!
Omn: Redibimus! Oec: Quo fine virgo regia
Tam liberalem pauperibus se praebeat,
Non assequor. Quidquid pretiosum ex omnibus
Parens reliquit Costus, hoc larga manu
Expendit illa. Vix tegendo corpori
Sufficiet olim amplissimus census. – Mihi
Nec seritur equidem nec metitur, sed suspicor
Quiddam subesse. Laetior est solito, nihil
Humana curat: forte mortis praescia
Ad caelum anhelat tota. Verum quos gradum
Huc admovere tristiores conspicor?
Chr. 1: Salve et vale, moderator aulae Costidos,
Sanctissimae purissimaeque Costidos!

-- --

Oec: Quo tam repente nobiles tendunt viri
Cum sarcinis viaticoque tegmine?
Chr. 2: Edicta quae sint Caesari nuper tenes?
Chr. 3: Et quos suorum daemonum cultus paret?
Oec: Audivi et horrui. Chr. 1: Exilium delegimus,
Ne turpibus cogamur assensum dare
Factis tyranni. Oec: Principum longae manus.
Vos insequetur profugos. Chr. 2: Praestat solum
Extra paternum occumbere, quam tot funera, 248sq.] A 186sq.
Tot Christianorum ruinas cernere.
Chr. 3: Petimus Syenem, et remotas insulas,
Aut si nequimus ratibus illuc transvehi,
Habitare montium cavernas cum feris
Haud indecorum rebimur. Oec: Faxit deus,
Ut terra videat vos reduces Aegyptia:
Mutare novit temporum faciem. Chr. 1: Ipsius
Arbitrio stamus, cadimus. Chr. 2: Serenitas
Plerumque sequitur nubila. Speramus fore,
Ut Christianis cedat hoc in commodum,
Quod detrimentum creditur. Oec: Quid Costidi,
Dominae meae, referam? Chr. 3: Iubebis nomine
Nostro valere et ab insidiis tyrannicis
Cavere. Omn: Vale, deoque vive perpetim,
Salvamque Christiadis tuere Costida!
Fam. 1: Revertimur vacuis manibus iussi, omnia
In pauperum agmen dona dispertivimus.
Quantas recreati principi grates agunt!
Quanto tripudiant gaudio mendiculi!
Oec: Praeite, domina operitur adventum! Omn: Ut iubes.

Previous SubSect

Next SubSect


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic