Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Previous SubSect

Next SubSect

Actus I. Scena 3 Pharesbutus – Sacrificuli – Praeco
Aliquando tandem, tandem aliquando Lucifer
Orbi attulit Phario diem laetabilem,
Quo templa restaurentur, et divum decus
Lapsum resurgat! Imperator aureus
Sceptro potitur. Aurea ille saecula
Non pollicetur, sed redhibet factis. Diis
Nemo fuit unquam addictior. Nec praesides
Modo civitatis Romuleae, Martem, Iovem,
Venerem, Minervam, Mercurium, Aesculapium,
Iovisque progeniem numerosam supplice
Cultu veneratur, sed deos varios colit,
Et singularum gentium ritus probat.
Exulto totus, laetitia cor liquitur!

-- --

Solenne sacrum meditatur, ut diplomata
Docent, meis quae scripta sunt hortatibus,
Api deo ter optimo, ter maximo.
Age, praeco, plebem buccinae sono evoca!
Pra: Sic faxo, pontifex, amice coelitum.
Pha: Nunc verba magni principis voce increpa!
Pra: Audite cunci, quae voluntas Caesaris
Maxentii servanda cunctis praecipit:
„Quoniam recordor imperio nostro a diis
Fluxisse dona plurima, stat rependere
Quamcunque possum gratiam. Sed, gratius
Cum nil diis quidquam accidat quam victimae
Et hostiae grato litatae pectore,
Fixum ratumque honore divos debito
Mactare, prae reliquis Osirim sive Apim
Aegyptiis numen verendum. Huc advolet
Eques, senatus, plebs, perinde divites
Ut pauperes. – Rebellis aut ferro cadet
Aut involutus fumo adibit Tartara.“
Haec iussa divi Caesaris Maxentii.
Omn: Vivat diu, vigeat diu, regnet diu
Maxentius, cultor deorum maximus!
Pha: Ite, administri, Apim e stabulis educite!
Spissum comedit hactenus foenum et bibit
Aquam lacunis obviis haustam. Cibo
Potuque iam suffarcietur nobili. 194–96] A 137–39. 197sq.] B 506sq. 206sq. Huc … plebs] A 146sq. 208 rebellis … cadet] B 512sq. 211sq.] 223, 514, 518, 521, 543. – B 520, 525, 530, 858.
Ite, et lavate huic pedes vivo mero,
Auro ungulas et pingite, hirsutos pilos
Crispate, cervicem corolla incingite,

-- --

Polite, qua potestis arte! Industria
Abunde compensabitur. Sac 1: Imperium tuum
Laeti exequemur, tu revise ad Caesarem!
Omn: Vivat diu, regnet diu Maxentius!

Previous SubSect

Next SubSect


Starck, Wolfgang; 1554/55–1605 (1554/55–1605) [1606], Catharina Tragoedia, versio electronica (), 1973 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [starck-w-catharina].
Powered by PhiloLogic