Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
C. VIII.
DE DALMATIAE CIVITATIBUS
Strabo (11) [ERROR: no reftable :]Strabo commemorat Dalmatas L oppida habuisse et nonnulla praeterea, quae Augustus delevit. Verum inter caeteras Dalmatiae civitates memoratu dignissimas quinque tantum in medium afferre placuit. Ragusium [ERROR: no reftable :]Ragusium imprimis, ut ab ortu incipiam, quod, ut legi, antiquitus Lagusium dicebatur, colonia Epydauri, civitas nobilis et opulenta et hospitibus admodum benigna, loquax et solertissima. Quocirca F. 28 Philelphus, apud antiquos non reperiens Ragusium, dubitavit, Ragusium an Ragusia dici debeat. Ad filium Xenophontem scripserat, qui tunc grammaticam ibi profitebatur, ut requireret in aere vel marmore antiquorum et rescriberet. Salonas [ERROR: no reftable :]Salonae praeterea, quae civitas olim erat celeberrima Dalmatarum et emporium ad littus et nota Aspalatrum [ERROR: no reftable :]Aspalatrum deinde, coloniam Salonarum, dictum ab herba, ut autumo, sui nominis, Metropolis Dalmatiae et quorundam locorum Liburniae et Curetiae. 30Tragurium [ERROR: no reftable :]Tragurium quoque, vel quod tugurium vel a trino augurio nuncupatum, civitas generosa et agro proximo et Bubo insula admodum conspicua. Sibenicum [ERROR: no reftable :]Sibenicum denique ad occasum a Ragusio vergens, patria mea, civitas impense provida, in qua cives, quanto iuniores, tanto perspicaciores, sed a maiorum bonitate paulisper degenerantes. Et Dyrrachium, [ERROR: no reftable :]Dyrrachium prius Epydamnos dicta, et Scodra, [ERROR: no reftable :]Scodra inexpugnabiles civitates Epyrrhi, ab ortu Dalmatis conterminae. Hyadera [ERROR: no reftable :]Hyadera vero et Ninia seu Enona, [ERROR: no reftable :]Enona Liburniae civitates, Dalmatiae ab occasu propinquae.
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.