Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

C. VIIII. DE NOMINE SIBENICI

Apud Ptolomeum [ERROR: no reftable :]Ptolomeus et alios antiquos Siccum [ERROR: no reftable :]Siccum appellatur, apud iuniores et vulgares Sibenicum, [ERROR: no reftable :]Sibenicum quod meo condam expresseram carmine:
Siccum antiqui, Sibenicum dixere recentes:
Inter Scardonam Traguriumque sedet.

Aliorum autem opinione Sinotium [ERROR: no reftable :]Sinotium dicitur, quod minime placet. Siccum itaque dictum, ut opinor, quod civitas intra muros vivi fontis careat aqua. Et praetermittendum non duco pro declaratione Plinii [ERROR: no reftable :]Plinius 32 hac in parte ambigui et depravati li° III. Nat. hist. c. XXI. dicentis: Tragurium civium Romanorum marmore siculi vel, ut alii legunt, figuli, quos marmorarios fuisse autumant. Ego vero sic legere non vereor: Tragurium et civium Romanorum marmore notum Siccum. In quem locum, ut dicit Plinius, divus Claudius veteranos misit. Sibenicum autem dictum lingua vernacula eo, quod viminibus (16) fuerit circumseptum. Pyratae enim primi huius loci in secessu accolae fuerunt in suburbio, ubi signa murorum antiqua apparent. Et ab eo, quod est Sibenicum, [ERROR: no reftable :]Sibenicum reperio apud Diodorum Siculum [ERROR: no reftable :]Diodorus li° primo: Sibeniticum unum ex VII [h]ostiis Nili. Cuius instar fortasse loci locus Sibenici nostri sic extitit appellatus. Legi praeterea apud Plinium [ERROR: no reftable :]Plinius VII. Nat. hist. c. XVII. vinum Sibeniticum et de nostro arbitror intelligendum, cum antiquitus ager noster et insulae fuerint vinetis abundantiores, ut ex vestigiis et maceriarum apparet cumulis.

34
Vade retro

Vade porro


Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.